- COROZAIM
- COROZAIMinclita Galilaeae civitas est in tribu Manasse, quae inter 10. celebriores urbes decapoleos numeratur. Sita est e regione Capharnai ad mare Galilaeae, in ulteriori, h. e. in Orientali Iordanis ripa, atque contra Meridiem a civitate Sueta, et contra Occidentem ab urbe Cedar, a singulis 4. milliar. distat, versus Orientem vero a Capharnao in secundo lapide abest. Luc. c. 10. v. 13. Matth. c. 11. v. 21.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.